Címerhatározó/Nemes címer

A Wikikönyvekből, a szabad elektronikus könyvtárból.
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Ch
Hat. kulcsok
EGY (I.)
OSZ (I.)
Mutató


Ez az oldal a Címerhatározó kulcsának részeként a Nemes családok címerével foglalkozik.


martonfalvi Nemes[szerkesztés]

Martonfalvi Nemes címer, 1566.png

MNL OL:

HU-MNL-OL-E 148-a - Fasc. 910. - No. 25 [1]

Miksa magyar király, Bécs, 1566. 1. 1., címer, magyar nemesség martonfalvi Nemes Imre, valamint a nővére, Nemes Krisztina, a veje, Káldy György, az unokahúgai Dorottya, Zsófia, a fiai Nemes Imre, László, Mihály, a leányai, Nemes Prisca, Gertrúd, a felesége, Thwly Anna, az apósa, Thwly Bálint, az unokái, Káldy István, Káldy Fruzsina, és az atyafia, Baranyay Benedek részére.

Címerleírás: Scutum erectum duabus lineis perpendiculari et transversa quadripartito divisum, cuius imus dexter quadrans rubro colore pictus continet columbam albam, ramum olivae rostro tenentem, alis expansis capite versus sinistrum scuti latus converso, auolaturae similis, huic quadranti respondet ex adverso superior sinister angulus, inferiori per omnia similis: Columba specimen fidelitatis in perferndis nunctiis significans: inferior autem sinister quadrans caesio colore expressus, continet brachium humanum, frameam districtam sangvinolentam tenens, et globo pixidis manuariae traiectum, cui e regione dexter superior scuti quadrans per omnia vicissim respondet. Scuto imposota est galea aperta ornamentum militare cui imposita est corona regium decus, de qua prominet brachium humanum, priori simile nudum gladium tenens.

Narratio virtute tua ab initio illustrare conatum esse, et primis adolescentiae annis optimarum litterarum scientia imbutis, ubi maturiorem aetatem attigisses, magnifico quondam Valentino Thewrewk de Ennyngh complures annos gravibus in rebus, opera navata tandem eo in captivitatem turcicam redacto, coniugi et liberus eius in hunc diem integre et fideliter servivisse, et inter reliqua tua honeste sub castello Gerenas, ab adversa factione, quae tum temporis illud propugnabat, penes fidelitatem serenissimi quondam principis domini domini Ferdinandi regis Hungariae genitoris et praedecessoris nostri coelendissimi piae memoriae, ac nostram ictu pixidis vulnus in dextro brachio accepisse, et efferuescentibus postea diversis bellorum in regno nostro Hungariae praefato tempestatibus in iis omnibus singularem semper fidem, animique fortitudinem declarasse, obsidenteque Solymano quondam turcarum principe Albam Regalem, et unum praefectorum suorum Wlaman passam ad explorandum simul, et si Fortuna favisset, expugnandum castrum et oppidum Papa misisset, tu in ea omnium trepidatione oppidum illud ultro ingressus, praefecturam eius assumpsisse, et consternatos civium reliquorumq[ue] praesidiariorum animos praesentia, fortitudineq[ue] tua confirmasse, in spem bonam erexisse, et non tantum locum illum Dei auxilio conservasse, sed cum Hungaris tum Germanis ex re inopinata per moetum tumultuantibus, tu illinc fideli nostro magnifico Francisco Tewrewk etc. domino tuo animo imterterrito consilium expediendorum armorum, hostique inferendorum dedisse diceris. Ne commemoremus quanta fidelitate illustri quondam Joanni Baptistae Castaldo etc. generali tunc temporis dicti quondam domini genitoris nostri in Transsilvaniae capitaneo conatus et consilia hostium, per speculatores tuos, cognita subinde ex castello Debreczen, cui praefuisti, commoda quoque occasione significaveris, exercitum et copias domini genitoris nostri commeatu, et omnis generis rebus, quibus potuisti, iuveris, et in summa omnia ea tam tunc, quam postea in hunc diem egeris, quae bonum, fidelem, ac patriae et authoritatis principis sui amantem hominem decuerunt. Quorum omnium ergo dignum te esse cessuimus, qui gratia nostra imperatoria eiusque symbolo, in omnem tuam posteritatem promanaturo exorneris.

  • Irodalom:


  • Külső hivatkozások:



hidvégi Nemes[szerkesztés]

Gróf Nemes György halotti címere, 1808
  • Irodalom:


  • Külső hivatkozások:

[2]

Rövidítések

Lásd még:

A Címerhatározó alfabetikus tartalomjegyzéke
ABCCsDEFGGyHIJKLLyMNNyOÖPQ | RSSzTTyUÜVWXYZZs