Címerhatározó/Bálintitt címer

A Wikikönyvekből, a szabad elektronikus könyvtárból.
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Ch
Hat. kulcsok
EGY (I.)
OSZ (I.)
Mutató


Ez az oldal a címerhatározó kulcsának részeként a Bálintitt család címerével foglalkozik.


körtélyfai és tövisi Bálintitt[szerkesztés]

Bálintitt címer.JPG

MCK:

Bálintitt de Körtélyfa et Tövis báró. 57. T. 9. Ősi előneve "Tövisi" volt. B. György és fiai: István és Zsigmond 1742. IV. 2. Mária Terézia király asszonytól a "Tövisi" előnévvel báróságot nyertek. - Erd. Kk. IX. 69. - Ősi címer: arany paizsban, zöld dombon páncélos kar görbe karddal s azon török fej. - A bárói diploma szerint a nap, csillag és liliom a sas alatt, a rózsa és csillag a pegazus két oldalán van alkalmazva. - Takarók: Kék-arany, ezüst-vörös. - Az általunk adott címer Bálintitt Sigmondnak 1689. évben és báró Bálintitt Ferencnek 1781. évben, továbbá Bálintitt György gnb. tanácsosnak 1740. évben megegyező c. p. után rajzoltatott. - Gróf Teleki lt. Dipl. oszt. 4453. és 594. sz. a. és 1781. évi homg. - M. N. Zs. I. - Szolnok- Doboka vm. Mong. II. 502. IV. 128. - Kempelen I. 286.[1]

MNL OL:

Bárói cím:
HU-MNL-OL-R 64-2.-490.1742.04.02

Mária Terézia magyar királynő, erdélyi fejedelem, Bécs, 1742. 4. 2., címer megújítása, címerbővítés, előnév megváltoztatása, erdélyi bárói cím megújítása, vörös pecsétviasz használati joga Bálintitt György, erdélyi guberniumi belső tanácsos, valamint a fiai, Bálintitt János és Bálintitt Zsigmond részére. Kihirdetése: erdélyi országgyűlés, Nagyszeben, 1742. 6. 28.

Címerleírás: Scutum videlicet militare ovale, in tres classes distributum, quarum prima aureo piramidaliter in medio erecta super monticulo manum humanam, cataphracto indutam, gladio evaginato Turcicum caput elevantem, latera a dextris caerulea aquilam nativo suo colore effigiatam, sinistro pede crucem auream duplicatam sub vicinis sibi sole, stella et lilio pariter aureis tenentem, tertia vero purpurea pegasum aureo rubentibus alis sursum versus enitentem et conterminas sibi rosam candidam stellamque auream habentem repraesentare visuntur, cui galea militaris aperta et eam tegens diadema regium, gemmis et unionibus decenter redimitum incumbit, a summitate vero seu cono galeae laciniae seu lemnisci diversi coloris in scuti extremitates sese placide diffundunt, illudque pulcherrime ambiunt et exornant. - Van címerfestmény - - -

Megjegyzés: előnév "de Körtvéllfája" helyett "de Tövis". Az OL nyilvántartása szerint az eredeti címereslevél nem található a levéltár őrizetében.

Narratio: ... tu credibilibus et fidedignis documentis tuis demonstras praedecessores tuos sacrae coronae Hungariae et reipublicae Christianae utilissimos, primo cognomine Ujlaky oriundos extitisse, istudque eorundem cognomen in Georgio Újlaki eo, quod is sub Bela quarto, Hungariae rege Fridericum ducem Hungariam bello ínvadentem non solum singulari certamine, aliosque eius primarios ingenti fortique animo prostraverit, occasionemque eo facto partae victorae virtute sua fecerit, ad connotandam huius actus magnitudinem in cognomen Nagy ab eodem Bela rege commutatum, eundemque Georgium castro Sancti Georgii, Marusium et Keresum amnes sito (sic!), adiacenteque eidem latissimo dominio donatum tuisse, verum et eius posteros primariis etiam militaribus caracteribus ornatos, correspondentibus huic suo cognomini Nagy actionibus constanter satisfecisse, interque hos Valentinum Nagy, Ludovici primi, Hungariae regis consiliarium tribunum coepto tunc temporis in regno Neapolitano bello nimia hostium multitudo eiusdem regis exercitui, praedicto tribuno Valentino Nagy eiusque legione illo temporis articulo absentibus, se recipiendi et cum hoste transigendi necessitatem imposuisset, rumore ad eundem Valentinum Nagy de exercitus angustiis perlato citatis quantum gravioris armaturae ratio admittebat equis, non solum periclitantibus cum sua legione in tempore adfuisse, verum etiam ita hostes, ut edita ingenti stratege et pluribus sua etiam manu caesis, vernacula toto in exercitu voce „Itt vagyon Nagy Bálint, itt itt" repetitis vocibus acclamaretur, animosque exercitui adderetur, aggressum, gloriosam de hostibus victoriam praesentia fortitudineque sua reportavisse, tumque ab eodem rege Ludovico ad exemplum eius, quemadmodum antea, cognomen Újlaki ad connotatam praedeclarati illius facinoris magnitudinem in cognomen Nagy commutatum fuisset, ad perpetuam pari modo in exercitu factae huius acclamationis virtutisque isthic editae memoriam cognomine Balintitt et simul titulo et dignitate baronatus ornatum fuisse. Ludovicum vero secundum, Hungariae pariter regem, baroni Christophoro Balintitt de Tövis, Transsylvanico suo cancellario ex hac Transsylvaniae provincia ob probatam eius quibusvis in arduis fidem ad communicanda cum eo gravissima negotia ad se evocato et cum propensionis testificatione remisso memoratam provinciam suam eius fidei et curae concredidisse. Felicis tandem Ferdinandi primi, Romanorum imperatoris et regis Hungariae regiminis tempore baronem Stephanum Balintitt de Tövis eiusdem imperatoris et regis consiliarium intimum supremutn, inferiorum partium Hungariae capitaneum et cataphractorum tribunum, ob celeberrimam eius militarem fortitudinem raramque fidelitatem in his nuncupanter, quod in conflictu ad Varasdinum in Hungariae regno sub caesareo-regii belliducis Billdensteinnii campiductu contra Turcas commisso, suae quasi oblitus, sed potius caesareanorum salutis memor, se in loco quodam angusto cum aliquot suis hostibus opponens, raro auditam eorum multitudinem prostraverit, ac manifestam potiori caesareae ibidem militiae periclitantis parti evadendi occasionem subministraverit, tandem vero post munus suum, in loco conflictus adeo fortiter et laudabiliter executum, vicinum intraturus Castrum Szelnicze dictum advertens praefatum belliducem suum, equo occiso ad littus cuiusdam paludis ab undecim Turcis alas aquilinas gestantibus circumventum, adeoque morti, quam vitae propinquiorem, aliquot eorundem Turcarum caesis, feliciter liberaverit et eodem belliduce e palude educto et inter defensandum in dictum Castrum salvo illato reliquas etiam Turcas alatos solus et unicus generose interfecisset, ab eodem imperatore et rege torque aureo et eiusdem imperatoris et regis effigie ultra sexcentos ducatos pendente et galeam militarem adamantina craticula tectam, sub qua omnes machinae et instrumenta bellica copiosis pretiosorum lapidum generibus eleganter referta conspiciebantur, habente donatum, ex eo vero, quod praedictae caesareae regiaeque maiestatis partes et servitia amplexus amplissimis suis bonis sub Joanne Sigismundo Transsylvaniae principe exutus fuerit, de eo in bona sua restituendo assecuratum esse. Huius demum filium, baronem Theodorum Balintitt praememorato Joanni Sigismundo Transsylvaniae principi, eius intuitu, quod bonis suis praedeclaratam ob causam amissis posteri sui pro statu et dignitate baronatus vivere nequirent, eundem titulum resignare possint suplicasse, eundemque Joannem Sigismundum principem in id, sub hac tamen expresse concessa facultate, prout in eiusdem principis indulto dissertis his verbis exstat: petito ob vestra merita benigne assentimur, non tamen baronatus resignationi, in quo vos, vestrosque permanere volumus, sed tantum ut abstineatur a compellatione et titulo Nagyságos, et quidem hac lege, ut si posteri vestri hoc titulo uti voluerint, nova impetratione vei confirmatione non indigeant, verum tantum se publice declarent, quod hoc titulo uti velint, et subito uti, fruique et gaudere valeant, neque pro novis, sed antiquis illis continuisque baronibus haberi observarique debeant, consensisse.[2]

  • Irodalom:

Áldásy V. No. 402.

Magyarország címeres könyve (Liber armorum Hungariae) I. kötet (A-C). szerk. Alapi Gyula. Budapest, 1913[3]

A Magyar Országos Levéltár címereslevelei. Szerk.: Kollega Tarsoly István–Nyulásziné Straub Éva. CD-ROM. Budapest, 2000.

  • Külső hivatkozások:

Rövidítések

Lásd még:

A Címerhatározó alfabetikus tartalomjegyzéke
ABCCsDEFGGyHIJKLLyMNNyOÖPQ | RSSzTTyUÜVWXYZZs