Címerhatározó/Kacz címer

A Wikikönyvekből, a szabad elektronikus könyvtárból.
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez

Ez az oldal a címerhatározó kulcsának részeként a Kacz család címerével foglalkozik.


ludwigsdorfi Kacz[szerkesztés]

magyar bárói cím, címer megerősítése, címerbővítés, előnév, vörös pecsétviasz használati joga

Adományozó - I. Lipót - magyar király - - -
Adományos - ludwigsdorfi Kacz János Rudolf - Alsó-Ausztria kormánytanácsosa - lovag -
Joannes Rudolph Kaczi de Ludwigstorff -
Ellenjegyző - Kollonich Lipót - fő- és titkos kancellár, esztergomi érsek - - -
Ellenjegyző - Somogyi Ferenc - - - -
Eredeti kiállításának helye - Bécs
Eredeti kelte - 1703.01.16

Címerleírás: Scutum nimirum militare erectum, in octo coaequales partes divisum, quarum superiores duas, hinc quidem nigram, illinc vero candidam laterales plagas, bini fulvi leones coronati, a dextris flavo ceu aureo, a sinistris purpureo coloribus depicti, mutuis obtutibus, oribusque hiantibus et linguis rubicundis exsertis, bifurcatis demum caudis ad tergora elevatis, ac divaricatis posterioribus et pedibus anterioribus ad rapiendum protensis, sese intuentes, dimidias vero inferiores aeque albam et nigram partes, itidem bini fulvi leones, a contrario quidem sibi ad invicem oppositi, caeteroquin superioribus per omnia similes, superiores porro medias, dextram quidem flavam biceps aquila nigra, regiis diadematibus adornata, rostris adapertis, linguisve rubicundis exsertis, expansis alis, ac pedibus distentis, pectore literis L et I aureis, augustissimum nomen nostrum indigitantibus insignita, sinistram vero caeruleam partes oblique per medium deducta alba via seu platea, bina praeterea candida, superne quippe et inferne hispanica lilia, inferiores demum similiter laterales oras trifarium undique discriminatas, dextra in medio caeruleo, alioquin flavo seu aureo, terna pariter candida hispanica lilia, sinistram vero aeque in medio rubro, hicque candida rosa locata et a lateribus coelestino et albo coloribus variegatas, meditullium denique sive ipsum principalis scuti centrum aliud minus scutum caerulei coloris, binis flavis viis seu plateis oblique in eo exsistentibus, fundumque illius viridi campo interoccupante, super quo naturaliter effigiatus corvus, rostro pretiosum annulum gestans, ac in dextram scuti oram conversus occupare visitur. Scuto incumbentes quinque galeas militares craticulatas sive apertas, regiis diadematibus binis quidem binos consimiliter fulvos leones, in inferioribus exsistentibus per omnia aeque similes; lateralibus vero hinc corvum pariter pretiosum annulum rostro gestantem, illinc vero brachium humanum cataphractura indutum, inter binas aquilinas alas caeruleo et albo coloribus discriminatim exaratas, aureum in vola sceptrum comprehendens, medio tandem bicipitem iterum nigram aquilam coronatam, pectore etiam literis L et I aureis, nomen quoque nostrum augustissimam denotantibus signatam, alias inferiori in cunctis similem proferentibus ornatas. A summitatibus vero sive conis galearum laciniis seu lemniscis, hinc flavis et caeruleis, illinc candidis et rubicundis in scuti extremitates sese placide diffundentibus, illudque ipsum decenter ac venuste exornantibus. - Nincs címerfestmény - - -

Narratio : Proavus tuus Joannes Kaczius, saluberrimae medicinae doctor, qui non solum pientissimae recordationis antecessoris nostri Rudolphi secundi aeque Romanorum imperatoris personae ac aulae medicum agendo, verum etiam almae huic ac celeberimae et antiquissimae universitati Viennensi, in quam plurimis occasionibus et occurrentiis summe proficua praestando servitia immanascibilem (?) tandem et gloriam, futuramque posteritatis suae commendationem sibi comparavit, ut vel exinde praerecensita suae Maiestatis Caesareae benigne commota, proavo tuo Joanni utpote Khaczio, iam tunc temporis successorio ac haereditario iure in eundem devolutum nobile suum stemma et insignia, et quidem sub dato diei decimae septimae mensis Septembris, anni eotum currentis millesimi quingentesimi octuagesimi noni diplomatice restauraverit, quae impensa proavi tui servitia, avus tuus Rudolphus aeque Khatzius, tum erga nos, tum praelibatam augustam domum nostram Austriacam ulterius quoque exhibere et demonstrare non cessavit. Primo enim unius ex quatuor urbis huius nostrae Wiennensis districtibus capitaneus, dein caesarei praetorii nostri assessor, ex post Senator ac aerarii magistratis huius civici supremus camerarius, praevissimo illo contra sacri romani imperii ita et christiani nominis hostes gliscentis belli tempore continuam suam devotionem, constantem fidem atque fidelitatem, indefessam solertiam. interruptumque zelum, ad obitum usque suum tam illibate servavit et exhibuit, ut in recognitionem eorundem meritorum suorum desideratissimae memoriae avus noster Ferdinandus secundus, eidem non solum dicto die et anno renovatis nobilis sui stemmatis privilegiales literas seu diploma ex post anno millesimo nimirum sexcentesimo trigesimo secundo, die decima quarta Iulii, rursus confirmaverit. verum etiam amplioribus praerogativis, privilegiis, gratiis et immunitatibus caesareis eundem dotaverit el cumulaverit. Non minori quoque modo, ac perspecta virtute pater tuus Rudolphus Carolus Khaczius, duobus serenissimis archiducibus Leopolde videlicet, Guielmo et Carolo Josepho fratribus nostris desideratissimis, in dioecesi Passaviensi, per sedecim continuos annos ut notarius el consiliarius consistorialis, necnon feudorum episcopalium secretarius summe fidelia simul et utilia praestituit servitia, ac ex post, adeptis a nobis imperii nostri fascibus dignitateque caesarea capessata inferioris Austriae nostrae regiminis consiliarius esse meruit, in quo suo munere per undecim integerimos annos, tam in ordinariis, quam extraordinariis commissionibus, temporum vicissitudinibus, praesertim ubi anno millesimo sexcentesimo septuagesimo nono, dira et contagiosa lues in inferiorem Austriam irrepsisset, multorumque hominum millia praematura morte absorbuisset, non abs manifesto corporis sui et vitae periculo, indefesso labore et impenso omni possibili conatu, maxima cura et solicitudine tuti bono publico zelosissime praefuit, siquidem autem ad avertendam eotum grassantem pestem nulla amplius humana media conducere poterant, suasa et consilio ipsius nobisque illud clementissime approbantibus, ad spiritualia recursum est. Hinc factum, quod ex voto nostro in foro herbario vulgo Graben appellato, columnam sanctissimae et individuae Trinitati sacratam praeprimis tantum ex ligna, expost in hanc, ut visitur formam, in perpetuam rei memoriam et reconciliati divini nominis tesseram extrui demandaverimus, quae vix ad interim exsurgere coepit, illico dira lues labefactatis et imminutis viribus suis in instanti cessavit, multisque hominum millibus fors per eandem ad huc absorbendis praepotentis auxiliatrice dextera coperante pepercit. Ouocirca iam tum ob solertem ac perspectam ipsius hoc in passu curam et solicitudinem actam nobis, quam toti domui nostrae Austriacae, quin imo dulcissima etiam nostrae natali urbi Viennae praestita promptissima, justa et fidelissima servitia, caesareis regiisque gratiis nostris eundem clementer donare, condecorareque decrevimus. Accederet ad haec quod saepefatus genitor tuus Rudolphus Carolus Khaczius in annis millesimo sexcentesimo octuagesimo secundo et tertio, ingruente eotmn contra immanem christiani nominis hostem Turcam bello, ad id persequendum magnam summam pecuniariam propria sua industria conquisiverit, et procuraverit, nam promulgatis daciis, steuris et praestationibus Turcicis, citatis et convocatis ad se partibus, iisdemque imminens periculum ad oculum demonstrans, easdem disposuit, ut sufficiens aeraria publico suppeditandum quantum pecuniarium appromiserint. [...] diversis in occasionibus exhibita servitia inferioris Austriae nostrae regiminis secretarium, anno adhuc domini millesimo sexcentesimo octuagesimo sexto sublimari merueris, ubi continuus a quindecim tam regiminalibus quam politicis, tum in eodem regimine tum diversis ordinariis el extraordinariis habitis commissionibus, summa cum industria desudasti, sed potissimum calamitorissimo praeteriti belli Turcici tempore, dum praelibatum inferioris Austriae nostrae regimen ita et camera nostra aulica notabile rursus subsidium pecuniarium suppeditari demandassent, tu ad instar mentionati genitoris tui, delegatam tibi hoc inpassu provinciam, adeo sedulo et utiliter obivisti, ut tardos et morosos in solvendo singulari tua studia et cura, comique dexteritate ad solutionem pellexeris, causaque non exigua ingentis ad aerarium publicum depositae summae pecuniariae extiteris, ex qua praestatione neque tu immunus evasisti, verum obtingens tibi quantum sine mora eidem aerario nostro lubentissime detulisti. Praeterea advertendo denuo anno millesimo sexcentesimo nonagesimo secundo clandestine hic irrepentem pestiferam luem, ne malum hoc ne, quod iam immanissime serpere el invalescere coeperat, longe diffunderetur, in praeludendis viarum passibus, vicissitudinum necessitatibus, omnem solertem. providumque ordinem instituisti, quem in finem diversi etiam conventus, multifariaeque conferentiae, a cancellaria nostra regia Hungarica aulica nostraque inferioris Austriae regimine (ex quo inter caeteros etiam tu deputatus exliteras) celebrabantur habebanturque adeo, ut malo huic tam in regno Hungariae preveniendo, quam hic in Austria compescendo, omnis possibilis conatus adhibitus fuerit. Non absimiliter anno quoque millesimo sexcentesimo nonagesimo tertio, ex iussu promulgati mandati nostri caesarei regii ad novam ante portam Scotensem eotum aedificandam domum pauperum, in qua penes alios in specie sauciati bello milites copioso numero intertenentur ac sustentantur, omnem excogitabilem navasti operam ac diligentiam, ut pium ac salutare hocce opus ad sui perfectionem pervenerit. Pariformiter pro eodem stabiliendo non tantum diversa extraordinaria excogitasti media, multifariasque propositiones exhibuisti, quae etiam a nobis clementissime approbatae fuere, verum etiam in conservationem illius quotidianarumque erogationiun procurationum in praesentiarum usque omne studium et conatum impendere non desinis, iugiterque ad mortem usque pari zelo et constantia te continuaturum appromittis. Porro in multis aliis tibi commissis ac concreditis, tam publicum quam camerale bonum concernentibus extracommissionibus occupatus, omnem omnino satisfactionem in magnam tui gloriam ac commendationem praebuisti, quando nimirum anno millesimo sexcentesimo nonagesimo septimo in continuatione adhuc illius praegravis belli Turcici el magna illa penuria pecuniaria ad succurrendum eotum tam in imperii, quam Hungaria existentibus militibus et exercitibus nostris non contemnendam summam pecuniariam et quidem certam anticipationem triginta florenorum millium pro necessitate publica, mutui nomine nobis praesentasti, eandemque ex post facta praeprimis camerali intimatione effective ad aerarium publicum deposuisti, prout et alias quoque diversas summas pecuniarias nobis procurasti, ut tandem benignissimi commoti te Joannem Rudolphum Khaczium considerante non solum proavorum et antecessorum tuorum tibi patrocinantium merita, sed etiam ipsissima in decimum quintum annis nobis et bono publico diversa et admodum utilia praestita servitia, adhuc decima quinta Januarii, millesimi sexcentesimi nonagesimi septimi anni, vigore specialis tibi benignissime concessi diplomatis, in eoque per ducentos iam annos benedeductum nobilem in sacri romani imperii, nec non aliorum regnorum atque provinciarum nostrarum haereditariarum equestris ordinis statum, cum addito praedicato nobilis de Ludvigstorff clementissime evehendum esse duxerimus, insuperque decima septima mensis Julii anni praeattacti millesimi sexcentesimi nonagesimi septimi, in consideratione tuarum nobis laudaturum insignium qualitatum, praeclarae capacitatis, specialis prudentiae ac sagacitatis, uti et praememoratorum tuorum in decimum quintum usque annum praestitorum proficuorum servitiorum et per haec in iudicialibus, curialibus et politicis rebus adeptae singularis experientiae optimaeque in omnibus notitiae, in inferioris Austriae nostrae regiminis consiliarium et equestris status et ordinis actualem regentem clementissime resolvere dignati fuerimus.

Megjegyzés : Előnév: "a Goldtlamb". Az eredeti címereslevél a nyilvántartások szerint nem található a levéltár [Országos Levéltár] őrizetében. Az oklevél tartalmazza az indigenátusi eskü szövegét is. [1]

  • Irodalom:

Áldásy I. No. CDLI. -

A család címerének ábrája a címerhatározóban még nem szerepel.

Külső hivatkozások:

Rövidítések

Lásd még:

A Címerhatározó alfabetikus tartalomjegyzéke
ABCCsDEFGGyHIJKLLyMNNyOÖPQ | RSSzTTyUÜVWXYZZs