„Címerhatározó/Balogh címer” változatai közötti eltérés

Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
 
Balogh. (Nebojszai.) Az előbbi családdal közös törzsből származik. Első ismert őse B. Péter (1552) semptei várnagy. István 1633-ban bárói rangra emeltetett. A család Nebojsza helységben volt birtokos, de a nebojszai várkastélyt már a XVIII. század első felében (1736) a Viczay-Héderváry család bírta.
 
'''MNL OL:'''
 
HU-MNL-OL-R 64-1.-784.[https://adatbazisokonline.hu/adatbazis/cimereslevel-adatbazis/adatlap/835]
 
Mária Terézia magyar királynő, Bécs, 1773. 6. 7., címer megerősítése, címerbővítés, magyar grófi cím, vörös pecsétviasz használati joga, galánthai Balogh László, a magyar királyi Helytartótanács tanácsosa, ugyanott a kancellária igazgatója, országos rendes levéltárnok, a királyi pénztár perceptora, a vajkai és érsekléli nemesi székek palatinusa a Szent István-rend kiskeresztes lovagja részére, valamint pribiri Jankovics Julianna (felesége), galánthai Balogh Sándor (fia), galánthai Balogh Károly (fia), galánthai Balogh Ferenc (fia) és galánthai Balogh Anna (leánya) részére.
 
Kapcsolódó jelzet Királyi Könyvek - A 57 - 50. köt. - p. 12-15.
 
Címerleírás: Scutum videlicet militare coelestini coloris, in quo avita exhibentur insignia tua, erectus nimirum leo aureus coronatus super tricolle viridi, lingua exserta, cauda bifurca super tergum proiecta, ac pedum anteriorum dextro frameam stringens capulo aureo decoram, sinistro vero minutam tenens crucem patriarchalem argenteam, superinducto cephalo scutario argento tincto, alaudam nativi coloris ad volandum dextram versus pronam continente. Verticem scuti premit corona comitibus propria, unde assurgunt tres galeae torneariae, coronatae, clatrataeque, purpura suffultae, auro reductae, torquibus ac monilibus circumductae, suisque apicibus fastigiatae, ac prima quidem, quae media est, ac situ recto apicem gerit, refert alaudam scutariam; e secunda vero a dextris situ obliquo locata galea emergit leo itidem scutarius sua cum framea et cruce, sed sinistrorsum conversus; tertia denique situ obliquo formata, ad allusionem digmatis genitricis tuae, de praenobili Schlosbergiorum stirpe ortum ducentis, desumptam sustinet turrim candidam monti petroso insistentem, porta clausa et binis fenestris iusto ab invicem spatio seiunctis, tribus praeterea pinnis, ac rubeo tecto conspicuam. Laciniae cingunt galeam mediam aureae et caeruleae, laterales vero argenteae et itidem caeruleae, scuti latera decenter ac venuste exornantes. Telamonibus hinc aureo grypho, illinc vero monocerote alato argenteo toti scuto assistentibus. - Van címerfestmény - - ép - A magyar címer jobb mezője vörös alapon négy ezüst pólyát mutat.<br>
Címerszőnyeg: aedicula csavart oszlopokkal, arannyal hímzett vörös függöny, lent középen Justitia, baloldalt egy ásót és egy méhkaptárt tart, jobboldalt pedig egy napos-csillagos ruhába öltözött, csillagkoronás, jogart tartó nőalak ül, kísérőcímer: Magyarország
 
Narratio ... tu iam inde ab ineunte aetate laudabilibus antenatorum tuorum, de rege et regno benemeritorum vestigiis insistendo, primum quidem in comitatu Posoniensi diversis officiis ea cum solertia et dexteritate praefuisses, ut signanter notarii et substituti vicecomitis muneribus quoque admotus, officia haec per complurium annorum decursum non tantum singulari cum laude expleveris, verum etiam intra tempus hoc prementibus belli circumstantiis incumbentia tibi insurrectionis reiteratae momenta fideliter manipulaveris, ac ipse etiam in statutione tyronum et equitum insurrectionalium aliisque occurrentibus eotum subsidiis pro ratione possibilitatis tuae promptissimum temet semper et ubique exhibueris, in binis regnicolaribus diaetis ablegatum nonnullorum regni nostri Hungariae magnatum et indigenarum, nec non vicecomitem sedis Vajkensis per quinquennium egeris, in functione autem notariali archivum praefati comitatus laudabili cum industria in ordinem redegeris meliorem, sed et pro actuario commissionis illius regiae, quae de benigno nostro regio iussu ad consribendum comitatum Nittriensem exmissa fuit, applicari ac propter solertiam in hoc labore impensam, numismate aureo, augustissimam effigiem nostram praeseferente, benigne consolari, subinde vero in secretarium consilii nostri locumtenentialis regii Hungarici dementer resolvi merueris; ubi dein in munere hoc secretariali per quattuor fere annos gesto, uberiora habilitatis et praeclarae applicationis tuae documenta edidisses, ac ob id etiam conscriptio regni Croatiae tibi benigne per nos delata fuisset, hancque omnigena cum satisfactione nostra pertractasses, munere praeterea vice-tavernicatus officii triennio laudabiliter functus, ac ila demum ad antelatum consilium nostrum locumtenentiale regium Hungaricum pro consiliario admotus, munus hoc cum emolumento summi servitii nostri regii et boni publici adeo laudabiliter gessisses, ut primum quidem eiusdem consilii cancellariae vicedirectoris officium tibi concreditum fuerit, hocque absque salario obeundo subinde etiam in ordinarium modofati consilii locumtenentialis cancellariae directorem clementer denominari merueris. Ex quo praeterea sub tempus gesti praeallati consiliariatus tui occasione ultimo ferventis belli Borussici faenum, avenam et farinam axe ac respective flumine pro necessitate exercitus nostri caesareo-regii peculiari cum fidelitate in re et tempore promovisses, item archivum regni ad debitum ordinem irremisso conatu reduxisses, ac ex hac reflexione in archivarium primarium et cassae regni perceptorem nominatus exstitisses, pro corrigendis autem et tollendis abusibus et excessibus urbarialibus introducendaque benigna urbariali regulatione ad plures comitatus in qualitate commissarii nostri regii per nos elementer exmissus, provinciam hanc adaequata cum satisfactione nostra explevisses, ob praeclara demum, quae tibi per fidelia non minus ac utilia servitia tua comparasti merita, non tantum charactere heroldi, verum successive etiam insigni parvae crucis equitum ordinis Sancti Stephani regis apostolici exornatus, ac denique vacante sede archiepiscopatus Strigoniensis in binis sedibus archiepiscopalibus Vajka nimirum et Érsek-Leél supremi comitis et palatinatus officio ex benignitate nostra clementer condecoratus fuisses, sedesque has laudabili cum sedulitate et industria ad normam aliorum regni nostri Hungariae comitatuum regulasses, et inquantum ordo ibidem interturbatus fuisset, omnia ad summam pacem et tranquillitatem reduxisses; ad haec vero antenati quoque tui tam paterni quam materni de rege et regno adeo benemeritos semet exhibuissent, ut illi quidem cum conspicuis familiis comitum Eszterházy et Fekete super castro Galantha donationem regiam una cum praedicato de dicta Galantha a gloriosae reminiscentiae praedecessoribus nostris regibus Hungariae obtinuerint, hi vero in distinctis partim militaribus, partim provincialibus et politicis officiis constituti cum multis antiquis familiis nexum fovissent ...
 
Címerképek: hármasdomb, oroszlán, korona, kettőskereszt, kard, pacsirta.
 
*Irodalom:
 
POZSONY VÁRMEGYE NEMES CSALÁDAI. Írta ifj. Reiszig Ede dr. In: Borovszky: MAGYARORSZÁG VÁRMEGYÉI ÉS VÁROSAI. 669- [https://mek.oszk.hu/09500/09536/html/0017/27.html]
 
Áldásy I. No. DXVII.
 
Nyulásziné No. 1562
 
*Külső hivatkozások:
100 795

szerkesztés

Navigációs menü